ALVARICORDUBENSIS indiculus luminosus capitulum VI, Grupa Powszechna, Åšredniowiecze, Hiszpania

[ Pobierz całość w formacie PDF ]

319 ALVARICORDUBENSIS S20

6. Eslne adhuc aliquis nube erroris forte possessus,

faeceiniquilatis conspersus, qui neget persecutionis

hoc existere teiupus? Et quae major poterit

esse persecutio, cujusque modi sil jam scverior

exspectanda dejeclio, quando quod corde ralionalililer

credilur, ore in publico uon proferlur? Ecce

enim lex publica pendet, el legalisjussa) per oinnem

regnum eorum discurrit, ut qui blasphemaverit,

flagelleltir,elqui percusseril, occidalur. Ecce etquotidie

horis diurnis et nocturnis in turribus suis et

montibus caligosis k Dominunimaledicunl, dum vatem

impudicum, perjuruni, rabidum et iniquum,

 

521 INDICULUSLLMINOSUS. S2i

una cum » Dominum lestimonii vocc cxtoHunt. Et

heu, et vae,huic tempori nostro, sapientise Chrisli

egeno, zelo zabolico pleno: in quo nullus iuvenilur

qui juxta jussum Domini tonantis aetherei, super

montes Babyloniae caligosasque turres superbise,

crucis fidei allollat vexillum, sacrificium Deo offerens

vesperlinum. Et non solum mente jucunda, acceptio

«ieserena, respectione modesta, venena recipimus,

potiones libainus, germina lelhifera praeguslamus;

sed, quod perniciosius est, adversantibus, et

zelo Dei ut Elias zetantibus, adversamus, ac surda

aure cum inimicis summi Dei amicitias conligamus,

el placentes eis nostrae fidei derogamus. Et certe

plusestjuxta nos ut Elias gladio decertare, quam

lingua ut noetri heroes adversare. Quotidie opprobriis,

et mille contumeliorum fascibus obruti, persecutionem

nos dicimus non habere. b Nam, ut aliq

taceam, certe dum defunclorum corpora a sacerdo

tibus vident, ut mos est ecclesiaslicus, humo dando

portare, noune apertis vocibus et impurissimis gcnisc

dicunt: Deus, non miserearis illis : et lapidibus

sacerdotes Domini impetentes, ignominiosis

verbis populum Domini denolantes, spurciliarum

fimo Chrislicolas transeuntes, psedore infamlo

aspargunt, majora minitando ringenles? Et heu iterum,

ac lertio, innumere vaenobis, qui hanc eorura

subsannalionjs derisionem portamus, et de perseculionis

Antichristi tempore dubitamus. Sic ilidem

et cum sacerdotes Dei, casu quo quem obviant perviantes,

lapides testaque arvissima d ante vestigia

eorum revotventes, ac improperioso et iufami nomine

derogantes, vulgali proverbio, el cantico inhoneslos

s.uggillant,et fidei signum opprobrioso elogio decolorant

•. Sed cum basilicaesignum, hoc est, linnientis

aeris sonilum,qui pro conventu ecclesiaeadunando

horis omnibus canonicis percutitur, audiunt, derisioni

et contemptui inhiantes, moventes capita, infanda

iterando congeminat, et omnem sexum,

universamque aelatem , toliusque Christi Domini

gregem non nniformi subsannio, sed milleno

contumeliarum infamio, maledice impelunt et

deridunt.

 

PATROL.CXXI

[ Pobierz całość w formacie PDF ]
  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • storyxlife.htw.pl
  •